monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 74, 1
Multum in utramque partem crebro fama mentitur, et tam de bonis mala, quam de malis bona, falso rumore concelebrat. Unde et ego gaudeo quidem super testimonio erga me sanctitatis tuae, et amore sancti Presbyteri Eusebii: nec dubito quin me publice praedicetis, sed tacitum vestrae prudentiae iudicium pertimesco. Itaque obsecro, ut magis memineritis mei, et dignum vestra laude faciatis. Quod primus ad officium provocasti, et mihi secundae in rescribendo partes datae sunt, non venit de incuria in amicos, sed de ignorantia; si enim scissem, praeoccupassem sermonem tuum.